Nehemiah 8

BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis caeremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est. etc. BED., ibid. Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque aedificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis coelestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur. ID., ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus. . ID., ibid. Videtur meminisse, etc., usque ad ut timidus et erubescens quae ipse non fecit, aliis faciendo praedicit, etc. Cum praesules quantum honore, tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorum exemplis incitati vitae suae gradum exsequuntur devoti, et ab eis pie admoniti pro peccatis vel desiderio patriae coelestis lacrymas profundere delectantur. Unde bene subditur, flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis, etc. . etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piae actionis, et suavitate devotae admonitionis confortemus, praecipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt. Dum scilicet verbis Domini audiendis et implendis operam damus, in quo die quamvis exterius adversa patientes, nos in spe gaudere oportet. Unde: II Cor. 6., etc. . etc. BEDA, ubi supra. Haec in Levitico plenius scripta sunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia Psal. 38.. etc. ID., ibid. Quod scilicet Hebraei vocant cedrum. Frondes vero myrti et obumbraculum sibi affert qui dicere potest, II Cor. 2.. etc. Fructus charitatis quae inter omnes virtutes pulcherrima, per quam et Christus lignum crucis pro nostra salute ascendit, cujus passionem dum quantam possumus, imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi et myrti in mortificationem vitiorum et libidinum protegimur. Magi enim Domino myrrham offerentes docuerunt, quia qui Christ sunt, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt. ID., ibid. Ramos palmarum afferimus, quod est manus victricis ornatus, cum mentem vitiorum victricem gerimus, et invictam cunctis hostibus, ut stemus Apoc. 7.. ID., ibid. In domate suo, etc., usque ad et in majoribus bonae actionis frugibus abundare mereamur. . ID., ibid. Scenopegia septem diebus agebatur, etc., usque ad in conspectu Dei congregatus, et nunquam segregandus exsultaverit.
Copyright information for VulgGlossa